LAUDATE DOMINUM—BAPTISM

NAVIGATION:

Rituale Romanum:

Prayers, Devotions, etc.

"He that believeth and is baptized, shall be saved: but he that believeth not shall be condemned."- Mark. 16:16. DRV.

ORDO BAPTISMI
PARVULORUM

Sacerdos interrogat infantem (si plures sint baptizandi, singulariter singulos):

N. Quid petis ab Ecclésia Dei?

Patrinus respondet: Fidem.

Sacerdos: Fides, quid tibi præstat?

Patrinus respondet: Vitam ætérnam.

2. Sacerdos (etiam singulariter singulis):

Si ígitur vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua, et próximum tuum sicut teípsum.

3. Deinde ter exsufflat leniter in faciem infantis, et dicit semel (singulariter singulis):

Exi ab eo (ea), immúnde spíritus, et da locum Spirítui Sancto Paráclito.

4. Postea pollice facit signum crucis in fronte, et in pectore infantis, dicens (singulariter singulis):

Accipe signum Crucis tam in fron + te, quam in cor + de, sume fidem cæléstium præceptórum: et talis esto móribus, ut templum Dei jam esse possis.

Pro uno vel una

Orémus.

PRECES nostras, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi: et hunc eléctum tuum N. (hanc eléctam tuam N.) crucis Domínicæ impressióne signátum (signátam) perpétua virtúte custódi: ut magnitúdinis glóriæ tuæ rudiménta servans, per custódiam mandatórum tuórum ad regeneratiónis glóriam perveníre mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Pro pluribus

Orémus.

PRECES nostras, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi; et hos eléctos tuos (si feminæ tantum adsint has eléctas tuas) N. et N. crucis Domínicæ impressióne signátos (signátas) perpétua virtúte custódi: ut magnitúdinis glóriæ tuæ rudiménta servantes, per custódiam mandatórum tuórum ad regeneratiónis glóriam perveníre mereántur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

5. Deinde imponit manum super caput infantis (singulorum infantium), et postea manum extensam tenens dicit:

Pro uno vel una

Orémus.

OMNIPOTENS, sempitérne Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, respícere dignáre super hunc fámulum tuum N. ( hanc fámulam tuam N.) quem ( quam) ad rudiménta fídei vocáre dignátus es; omnem cæcitátem cordis ab eo ( ea) expélle; disrúmpe omnes láqueos sátanæ, quibus fúerat colligátus ( colligáta); áperi ei, Dómine, jánuam pietátis tuæ, ut signo sapiéntiæ tuæ imbútus ( imbúta), ómnium cupiditátum fœtóribus cáreat, et ad suávem odórem præceptórum tuórum lætus(læta) tibi in Ecclésia tua desérviat, et profíciat de die in diem. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Pro pluribus

Orémus.

OMNIPOTENS, sempitérne Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, respícere dignáre super hos fámulos tuos N. et N.( has fámulas tuas N. et N.) quos ( quas) ad rudiménta fídei vocáre dignátus es; omnem cæcitátem cordis ab eis expélle; disrúmpe omnes láqueos sátanæ, quibus fúerant colligáti (colligátæ); áperi eis, Dómine, jánuam pietátis tuæ, ut signo sapiéntiæ tuæ imbúti (imbútæ) ómnium cupiditátum fœtóribus cáreant, et ad suávem odórem præceptórum tuórum læti (lætæ) tibi in Ecclésia tua desérviant et profíciant de die in diem. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

6.Deinde Sacerdos benedicit sal, quod semel benedictum alias ad eumdem usum deservire potest.

Benedictio salis

EXORCIZO te, creatúra salis, in nómine Dei + Patris omnipoténtis, et in caritáte Dómini nostri Jesu + Christi, et in virtúte Spíritus + Sancti. Exorcízo te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum + qui te ad tutélam humáni géneris procreávit, et pópulo veniénti ad credulitátem per servos suos consecrári præcépit, ut in nómine sanctæ Trinitátis efficiáris salutáre sacraméntum ad effugándum inimícum. Proínde rogámus te, Dómine Deus noster, ut hanc creatúram salis sanctificándo sanctí + fices, et benedicéndo bene + dícas, ut fiat ómnibus accipiéntibus perfécta medicína, pérmanens in viscéribus eórum, in nómine ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

7. Deinde immittit modicum salis benedicti in os infantis, dicens (singulariter singulis):

N. Accipe sal sapiéntiæ: propitiátio sit tibi in vitam ætérnam. R. Amen.

Sacerdos: Pax tecum. R. Et cum spíritu tuo.

Pro uno vel una

Orémus.

DEUS patrum nostrórum, Deus univérsæ cónditor veritátis, te súpplices exorámus, ut hunc fámulum tuum N. (hanc fámulam tuam N.) respícere dignéris propítius, et hoc primum pábulum salis gustántem, non diútius esuríre permíttas, quo minus cibo expleátur cælésti, quátenus sit semper spíritu fervens, spe gaudens, tuo semper nómini sérviens. Perduc eum (eam), Dómine, quæsumus, ad novæ regeneratiónis lavácrum, ut cum fidélibus tuis promissiónum tuárum ætérna præmia cónsequi mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Exorcízo te, immúnde spíritus, in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti, ut éxeas, et recédas ab hoc fámulo (hac fámula) Dei N.: Ipse enim tibi ímperat, maledícte damnáte, qui pédibus super mare ambulávit, et Petro mergénti déxteram porréxit.

Ergo, maledícte diábole, recognósce senténtiam tuam, et da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu Christo Fílio ejus, et Spirítui Sancto, et recéde ab hoc fámulo (hac fámula) Dei N., quia istum (istam) sibi Deus, et Dóminus noster Jesus Christus ad suam sanctam grátiam, et benedictiónem, fontémque Baptísmatis vocáre dignátus est.

Pro pluribus

Orémus.

DEUS patrum nostrórum, Deus univérsæ cónditor veritátis, te súpplices exorámus, ut hos fámulos tuos N. et N. (has fámulas tuas N. et N.) respícere dignéris propítius, et hoc primum pábulum salis gustántes, non diútius esuríre permíttas quo minus cibo expleántur cælésti, quátenus sint semper spíritu fervéntes, spe gaudéntes, tuo semper nómini serviéntes. Perduc eos (eas) Dómine, quæsumus, ad novæ regeneratiónis lavácrum, ut cum fidélibus tuis promissiónum tuárum ætérna præmia cónsequi mereántur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Exorcízo te, immúnde spíritus, in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti, ut éxeas, et recédas ab his fámulis (famulábus) Dei N. et N.: Ipse enim tibi ímperat, maledícte damnáte, qui pédibus super mare ambulávit, et Petro mergénti déxteram porréxit.

Ergo, maledícte diábole, recognósce senténtiam tuam, et da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu Christo Fílio ejus, et Spirítui Sancto, et recéde ab his fámulis (famulábus) Dei N. et N., quia istos (istas) sibi Deus, et Dóminus noster Jesus Christus ad suam sanctam grátiam, et benedictiónem, fontémque Baptísmatis vocáre dignátus est.

8. Hic pollice in fronte signat infantem, dicens (singulariter singulis):

Et hoc signum sanctæ Cru + cis, quod nos fronti ejus damus, tu, maledícte diábole, numquam áudeas violáre. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

9. Mox imponit manum super caput infantis (singulorum infantium), et postea manum extensam tenens dicit:

Pro uno vel una

Orémus.

ÆTERNAM ac justíssimam pietátem tuam déprecor, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, auctor lúminis et veritátis, super hunc fámulum tuum N. (hanc fámulam tuam N.) ut dignéris eum (eam) illumináre lúmine intelligéntiæ tuæ: munda eum (eam) et sanctífica: da ei sciéntiam veram, ut dignus (digna) grátia Baptísmi tui efféctus (effécta), téneat firmam spem, consílium rectum, doctrínam sanctam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Pro pluribus

Orémus.

ÆTERNAM ac justíssimam pietátem tuam déprecor, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, auctor lúminis et veritátis, super hos fámulos tuos N. et N. (has fámulas tuas N. et N.) ut dignéris eos (eas) illumináre lúmine intelligéntiæ tuæ: munda eos (eas), et sanctífica: da eis sciéntiam veram, ut digni (dignæ) grátia Baptísmi tui effécti (efféctæ), téneant firmam spem, consílium rectum, doctrínam sanctam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

10. Postea Sacerdos imponit extremam partem stolæ pendentem a suo humero sinistro super primum infantem, et introducit eum (quem sequuntur ceteri) in ecclesiam, dicens:

Pro uno vel una

N. INGREDERE in templum Dei, ut hábeas partem cum Christo in vitam ætérnam. R.Amen.

Pro pluribus

N. et N. INGREDIMINI in templum Dei, ut habeátis partem cum Christo in vitam ætérnam. R.Amen.

11. Cum fuerint ecclesiam ingressi, Sacerdos procedens ad Fontem, cum susceptoribus conjunctim clara voce dicit:

CREDO in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.

PATER noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

12. Ac deinde, antequam accedat ad Baptisterium, versis renibus ostio cancellorum Baptisterii, dicit:

Exorcismus

Pro uno vel una

EXORCIZO te, omnis spíritus immúnde, in nómine Dei + Patris omnipoténtis, et in nómine Jesu + Christi Fílii ejus, Dómini et Júdicis nostri, et in virtúte Spíritus + Sancti, ut discédas ab hoc plásmate Dei N., quod Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spíritus Sanctus hábitet in eo. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Pro pluribus

EXORCIZO te, omnis spíritus immúnde, in nómine Dei + Patris omnipoténtis, et in nómine Jesu + Christi Fílii ejus, Dómini et Júdicis nostri, et in virtúte Spíritus + Sancti, ut discédas ab his plasmátibus Dei N. et N., quæ Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est, ut fiant templum Dei vivi, et Spíritus Sanctus hábitet in eis. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

13. Postea Sacerdos pollice accipit de saliva oris sui (quod omittitur quotiescumque rationabilis adest causa munditiei tuendæ aut periculum morbi contrahendi vel propagandi), et tangit aures et nares infantis: tangendo vero aurem dexteram et sinistram, dicit (singulariter singulis):

Ephpheta, quod est, Adaperire.

Deinde tangit nares dicens:

In odórem suavitátis. Tu autem effugáre, diábole; appropinquábit enim judícium Dei.

14. Postea interrogat baptizandum nominatim, dicens (singulariter singulis):

N. Abrenúntias sátanæ?

Respondet patrinus: Abrenúntio.

Sacerdos: Et ómnibus opéribus ejus?

Patrinus: Abrenúntio.

Sacerdos: Et ómnibus pompis ejus?

Patrinus: Abrenúntio.

Unctio Olei

15. Deinde Sacerdos intingit pollicem in Oleo Catechumenorum, et infantem ungit in pectore, et inter scapulas in modum crucis, dicens semel (singulariter singulis):

Ego te línio + óleo salútis in Christo Jesu Dómino nostro, ut hábeas vitam ætérnam. R. Amen.

16. Subinde pollicem et inuncta loca abstergit bombacio, vel re simili.

In Baptisterio

17. Stans ibidem extra cancellos, deponit stolam violaceam, et sumit stolam albi coloris. Tunc ingreditur Baptisterium, in quod intrat etiam patrinus cum infante.

Sacerdos ad Fontem interrogat, expresso nomine, baptizandum (singulos baptizandos), patrino respondente:

N. Credis in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ?

R. Credo.

Credis in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum, natum, et passum?

R. Credo.

Credis et in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, et vitam ætérnam?

R. Credo.

18. Subinde, expresso nomine baptizandi, Sacerdos dicit (singulariter singulis):

N. Vis baptizári?

Respondet patrinus: Volo.

Baptismus

19. Tunc patrino, vel matrina, vel utroque (si ambo admittantur) infantem tenente, Sacerdos vasculo, seu urceolo accipit aquam baptismalem, et eam ter fundit super caput infantis in modum crucis, et simul verba proferens, semel tantum distincte, et attente, dicit (singulariter singulis):

N. Ego te baptízo in nómine Pa + tris, fundit primo, et Fí + lii, fundit secundo, et Spíritus + Sancti. fundit tertio.

20. Ubi autem est consuetudo baptizandi per immersionem, Sacerdos accipit infantem, et, advertens ne lædatur, caute immergit, et trina immersione baptizat, et semel tantum dicit:

N. Ego te baptízo in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti.

21. Mox patrinus, vel matrina, vel uterque simul infantem de sacro Fonte levant, suscipientes illum de manu Sacerdotis.

22. Si vero dubitetur, an infans fuerit baptizatus, utatur hac forma:

N. Si non es baptizátus (-a), ego te baptízo in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti.

Unctio Chrismatis

23. Deinde intingit pollicem in sacro Chrismate, et ungit infantem in summitate capitis in modum crucis, dicens (singulariter singulis):

DEUS omnípotens, Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui te regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto, quique dedit tibi remissiónem ómnium peccatórum (hic inungit), ipse te líniat + Chrísmate salútis in eódem Christo Jesu Dómino nostro in vitam ætérnam. R. Amen.

Sacerdos: Pax tibi. R. Et cum spíritu tuo.

24. Tum bombacio, vel re simili, abstergit pollicem, et locum inunctum, et imponit capiti ejus linteolum candidum loco vestis albæ, dicens (singulariter singulis):

Accipe vestem cándidam, quam pérferas immaculátam ante tribúnal Dómini nostri Jesu Christi, ut hábeas vitam ætérnam. R. Amen.

25. Postea dat ei, vel patrino, candelam accensam, dicens (singulariter singulis):

Accipe lámpadem ardéntem, et irreprehensíbilis custódi Baptísmum tuum: serva Dei mandáta, ut, cum Dóminus vénerit ad núptias, possis occúrrere ei una cum ómnibus Sanctis in aula cælésti, et vivas in sæcula sæculórum. R. Amen.

26. Postremo dicit:

Pro uno vel una

N. Vade in pace, et Dóminus sit tecum. R. Amen.

Pro pluribus

N. et N. Ite in pace, et Dóminus sit vobíscum. R. Amen.

27. Ritus superius descriptus servandus est etiam a Diacono Baptismum solemnem ministrante, qui tamen sale et aqua utetur a Sacerdote ad hunc usum rite prius benedictis.

28. Si vero sint plures baptizandi, sive masculi, sive feminæ, in catechismo masculi statuantur ad dexteram, feminæ vero ad sinistram; et omnia pariter dicantur ut supra, in proprio genere, et numero plurali. Verum prima nominis interrogatio, exsufflatio, crucis impressio, seu signatio, tactus aurium et narium cum saliva, abrenuntiationis interrogatio, unctio Olei Catechumenorum, interrogatio de Fide, seu Symbolo, et ipse Baptismus, inunctio Chrismatis, candidæ vestis impositio, atque accensæ candelæ traditio, singulariter singulis, et primum masculis, deinde feminis, fieri debent.

Sed pro majori commoditate adnotatum est propriis locis in rubricis parenthesi notatis; ita ut, quando dicitur in tali rubrica "singulariter singulis", intelligatur quod illa verba, vel actiones, usque ad aliam rubricam dici, vel fieri debent singulariter singulis, et primum masculis, deinde feminis, mutato solum genere, ut dictum est supra. Quando vero in simili rubrica dicitur "in plurali pro pluribus", intelligatur, quod illa verba usque ad aliam rubricam dici debent semel, sed pro pluribus in plurali, mutato solum genere, si omnes sint feminæ.

29. Si infans, vel adultus ægrotus adeo graviter laboret, ut periculum immineat, ne pereat antequam Baptismus perficiatur, Sacerdos, omissis quæ Baptismum præcedunt, eum baptizet, ter, vel etiam semel infundens aquam super caput ejus in modum crucis, dicens: Ego te baptízo in nómine Patris, etc., ut supra, .

Si non habeatur aqua Baptismalis, et periculum impendeat, Sacerdos utatur aqua simplici.

Deinde si habeat Chrisma, liniat eum in vertice, dicens: Deus omnípotens, etc., ut supra.

Postea dat ei linteolum candidum dicens: Accipe vestem, etc., ut supra.

Ac demum dat ei ceream candelam accensam, dicens: Accipe lámpadem, ut supra.

Si supervixerit, suppleantur alii ritus omissi.

30. Si plures sint baptizandi, et periculum mortis immineat, tempusque non suppetat, ut singuli separatim baptizentur, poterit minister singulorum capitibus aquam infundens omnes simul baptizare, dicendo: Ego vos baptízo in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti. Quam tamen formam ad plures simul baptizandos solum in mortis periculo, et ubi tempus non patiatur, ut singuli separatim baptizentur, alias numquam licet adhibere.

31. Admonendi sunt susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum baptizato; quæ cognatio impedit Matrimonium, ac dirimit.

32. Curet Parochus parentes infantis admoneri, ne in lecto secum ipsi, vel nutrices parvulum habeant, propter oppressionis periculum; sed eum diligenter custodiant, et opportune ad christianam disciplinam instituant.

33. Commonendi sunt etiam parentes, et alii, si opus fuerit, ne filios hebræis, aliisve infidelibus, vel hæreticis mulieribus ullo modo lactandos, aut nutriendos tradant.

34. Antequam infans ex ecclesia asportetur, aut susceptores discedant, eorum nomina, et alia de administrato Baptismo ad præscriptam formam in Baptismali libro Parochus accurate describat.

35. Si Baptismus nec a proprio Parocho nec eo præsente administratus fuerit, minister de ipso collato quamprimum proprium ratione domicilii Parochum baptizati certiorem reddat.

36. Ad collatum Baptismum comprobandum, si nemini fiat præjudicium satis est unus testis omni exceptione major, vel ipsius baptizati jusjurandum, si ipse in adulta ætate Baptismum receperit.

Need Prayers for yourself or someone? Ask Here

EMERGENCY BAPTISM

In an emergency a layman, woman or child may baptise an infant in danger of death. Take plain water, and while pouring it upon the head of the infant say:
I baptise thee in the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Ghost.
The person pouring the water must also pronounce the words of baptism or the Sacrament is rendered invalid.
If you are unsure that the child is still alive, baptise conditionally, using the the following formula: "Si vivis, ego te baptizo, etc. (If alive, I baptise thee...etc)".
Do not wait for a priest to arrive if an infant is gravely ill, BAPTISE AT ONCE!

DOWNLOAD A BAPTISMALE

Click on the linked text to download a Baptismale for traditional Priests, containing the Ordo Baptismi Parvulorum, Ordo Baptismi Adultorum and the Ordo supplendi omissa etc,.